[Misa][Misa LCSR][Misa L][Misa C]
Te igitur clementissime Pater, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, supplices rogamus ac petimus, uti accepta habeas, et benedicas haec † dona, haec munera, haec sancta sacrificia illibata, in primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta Catholica; quam pacificare, custodire, adunare, et regere digneris toto orbe terrarum: una cum famulo tuo Papa nostro N. et Antistite nostro N. et omnibus orthodoxis, atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus.
Memento Domine famulorum, famularumque tuarum N. et N. (iungit manus et orat aliquantulum pro quibus orare intendit) et omnium circumstantium, quorum tibi fides cognita est, et nota devotio, pro quibus tibi offerimus: vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus: pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae: tibique reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero.
Communicantes, et memoriam venerantes, in primis gloriosae semper virginis Mariae genitricis Dei et Domini nostri Iesu Christi: sed et beati Ioseph eiusdem Virginis Sponsi, et beatorum Apostolorum ac Martyrum tuorum, Petri et Pauli, Andreae, [Iacobi, Ioannis, Thomae, Iacobi, Philippi, Bartholomaei, Matthaei, Simonis et Thaddaei: Lini, Cleti, Clementis, Xysti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Ioannis et Pauli, Cosmae et Damiani,] et omnium sanctorum tuorum: quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. (Per Christum Dominum nostrum. Amen.)
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quaesumus, Domine, ut placatus accipias: diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum iubeas grege numerari. (Per Christum Dominum nostrum. Amen.)
Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesumus benedictam, adscriptam, ratam, rationabilem, acceptabilemque facere digneris: ut nobis Corpus, et Sanguis fiat dilectissimi Filii tui Domini nostri Iesu Christi.
Qui pridie quam pateretur, accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas: et elevatis oculis in coelum ad te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens, benedixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens:
"Accípite et manducate ex hoc omnes: Hoc est enim Corpus meum quod pro vobis tradetur"
Simili modo postquam coenatum est, accipiens et hunc praeclarum Calicem in sanctas ac venerabiles manus suas: item tibi gratias agens, benedixit, deditque discipulis suis, dicens:
"Accípite et bíbite ex eo omnes: Hic est enim calix Sánguinis mei, novi et aeterni testamenti, qui pro vobis et pro multis effundétur in remissionem peccatórum. Hoc fácite in meam conmemoratiónem."
Mysterium fidei
Mortem tuam annuntiamus, Domine, et tuam resurrectionem confitemur, donec venias.
Unde et memores Domine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta, eiusdem Christi Filii tui Domini nostri tam beatae passionis, nec non et ab inferis resurrectionis, sed et in coelos gloriosae ascensionis: offerimus praeclarae maiestati tuae de tuis donis ac datis, hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, Panem sanctum vitae aeternae, et Calicem salutis perpetuae.
Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris: et accepta habere, sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui iusti Abel, et sacrificium patriarchae nostri Abrahae: et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, immaculatam hostiam.
Supplices te rogamus, omnipotens Deus: iube haec perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum, in conspectu divinae maiestatis tuae: ut quotquot ex hac altaris participatione, sacrosanctum Filii tui Corpus et Sanguinem sumpserimus, omni benedictione caelesti et gratia repleamur. (Per Christum Dominum nostrum. Amen.)
Memento etiam, Domine, famulorum famularumque tuarum N. et N. qui nos praecesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis. (iungit manus et orat aliquantulum pro iis defunctis pro quibus orare intendit) Ipsis Domine, et omnibus in Christo quiescentibus, locum refrigerii, lucis et pacis, ut indulgeas, deprecamur. (Per Christum Dominum nostrum. Amen.)
Nobis quoque peccatoribus famulis tuis, de multitudine miserationum tuarum sperantibus, partem aliquam et societatem donare digneris, cum tuis sanctis Apostolis et Martyribus: cum Ioanne, Stephano, Matthia, Barnaba, [Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Agatha, Lucia, Agnete, Caecilia, Anastasia,] et omnibus sanctis tuis: intra quorum nos consortium, non aestimator meriti, sed veniae, quaesumus, largitor admitte.
Per Christum Dominum nostrum. Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas, sanctificas, vivificas, benedicis et praestas nobis.
Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum.
Amen. [Index] [Misa][Misa LCSR][Misa L][Misa C]
Vere Sanctus es, Dómine, fons omnis sanctitátis. Haec ergo dona, quaesumus, Spíritus tui rore sanctifica, ut nobis Corpus et + Sanguis fiant Dómini nostri Iesu Christi.
Qui cum Passióni voluntárie traderétur, accépit panem et grátias agens fregit, detítque discípulis suis, dicens :
"Accípite et manducate ex hoc omnes: Hoc est enim Corpus meum quod pro vobis tradetur"
Símili modo, postquam cenátum est, accípiens et calicem, íterum grátias agens dedit discípulis suis, dicens :
"Accípite et bíbite ex eo omnes: Hic est enim calix Sánguinis mei, novi et aeterni testamenti, qui pro vobis et pro multis effundétur in remissionem peccatórum. Hoc fácite in meam conmemoratiónem."
Mystérium fídei :
Mortem tuam annuntiamus, Domine, et tuam resurrectionem confitemur, donec venias.
Mémores ígitur mortis et resurrectiónis eius, tibi, Dómine, panem vitae et cálicem salútis offérimus, grátias agéntes quia nos dignos habuisti astáre coram te et tibi ministráre.
Et súpplices deprecámur ut Córporis et Sánguinis Christi partícipes a Spíritu Sancto congregémur in unum.
Recordáre, Dómine, Ecclésiae tuae toto orbe diffúsae, ut eam in caritáte perficias una cum Papa nostro N. et Epíscopo nostro N. et univérso clero.
Meménto etiam fratrum nostrórum, qui in spe resurrectiónis dormiérunt, omniúmque in tua miseratióne defunctórum, et eos in lumen vultus tui admítte.
Omnium nostrum, qaesumus, miserére, ut cum beáta Dei Genetrice Virgine María, beáto Ioseph, eius Sponso, beátis Apóstolis et ómnibus Sanctis, qui tibi a saeculo placuérunt, aetérnae vitae mereámur esse consórtes, et te laudémus et glorificémus per Fílium tuum Iesum Christum.
Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti, in unitáte Spíritus sancti, omnis honor et glória per ómnia saecula saeculórum.
Amen. [Index] [Misa][Misa LCSR][Misa L][Misa C]
Vere Sanctus es, Dómine, et mérito te laudat omnis a te cóndita creatúra, quia per Fílium tuum, Dóminum nostrum Iesum Christum. Spíritus Sancti operánte virtúte, vivíficas et sanctíficas univérsa, et pópulum tibi congregáre non désinis, ut a solis ortu usque ad occásum oblátio munda offerátur nómini tuo.
Súpplices ergo te, Dómine, deprecámur, ut haec múnera, quæ tibi sacránda detúlimus, eódem Spiritu sanctificáre dignéris, ut Corpus et + Sanguis fiant Fílii tui Dómini nostri Iesu Christi, cuius mandáto hæc mystéria celebrámus.
Ipse enim in qua nocte tradebátur accépit panem et tibi grátias agens benedixit, fregit, dedítque discípulis suis, dicens :
"Accípite et manducate ex hoc omnes: Hoc est enim Corpus meum quod pro vobis tradetur"
Símili modo, postquam cenátum est, accípiens cálicem, et tibi grátias agens benedixit, dedítque discípulis suis, dicens :
"Accípite et bíbite ex eo omnes: Hic est enim calix Sánguinis mei, novi et aeterni testamenti, qui pro vobis et pro multis effundétur in remissionem peccatórum. Hoc fácite in meam conmemoratiónem."
Mystérium fídei :
Mortem tuam annuntiámus, Dómine et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.
Mémores ígitur, Dómine, eiúsdem Fílii tui salutíferæ passiónis necnon mirábilis resurrectiónis et ascensiónis in cælum, sed et præstolántes álterum eius advéntum, offérimus tibi, grátias referéntes, hoc sacrifícium vivum et sanctum.
Réspice, quæsumus, in oblatiónem Ecclésiæ tuæ et, agnóscens Hóstiam, cuius voluísti immolatióne placári, concéde, ut qui Córpore et Sánguine Fílii tui refícimur, Spíritu eius Sancto repléti, unum corpus et unus spíritus inveniámur in Christo.
Ipse nos tibi perfíciat munus ætérnum, ut cum eléctis tuis hereditátem cónsequi valeámus, in primis cum beatíssima Virgine, Dei Genetrice, María, beáto Ioseph, eius Sponso, cum beátis Apóstolis tuis et gloriósis Martribus cum sancto N. et ómnibus Sanctis, quorum intercessióne perpétuo apud te confídimus adiuvári.
Haec Hóstia nostræ reconciliatiónis profíciat, quæsumus, Dómine, ad totíus mundi pacem atque salútem. Ecclésiam tuam, peregrinántem in terra, in fide et caritáte firmáre dignéris cum fámulo tuo Papa nostro N. et Epíscopo nostro N., cum episcopáli ordine et univérso clero et omni pópulo acquisitiónis tuæ.
Votis huius familiæ, quam tibi astáre voluísti, adésto propítius. Omnes fílios tuos ubíque dispérsos tibi, clemens Pater, miserátus coniúnge.
Fratres nostros defúnctos et omnes qui, tibi placéntes, ex hoc sæculo transiérunt, in regnum tuum benígnus admítte, ubi fore sperámus, ut simul glória tua perénniter satiémur, per Christum Dóminum nostrum, per quem mundo bona cuncta largíris.
Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti, in unitáte Spíritus Sancti, omnis honor et glória per ómnia sæcula sæculorum.
Amen. [Index] [Misa][Misa LCSR][Misa L][Misa C]
Confitémur tibi, Pater sancte, quia magnus es et ómnia ópera tua in sapiéntia et caritáte fecísti. Hóminem ad tuam imáginem condidísti, eíque commisísti mundi curam universi, ut, tibi soli Creatóri sérviens, creatúris ómnibus imperáret.
Et cum amicítiam tuam, non oboediens, amisísset, non eum dereliquísti in mortis império. Omnibus enim misericórditer subvenísti, ut te quæréntes invenírent.
Sed et foédera plúries homínibus obtulísti eósque per prophétas erudísti in exspectatióne salútis.
Et sic, Pater sancte, mundum dilexísti, ut, compléta plenitúdine témporum, Unigénitum tuum nobis mítteres Salvatórem. Qui, incarnátus de Spíritu Sancto et natus ex María Vírgine, in nostra condiciónis forma est conversátus per ómnia absque peccáto; salútem evangelizávit paupéribus, redemptiónem captívis, maestis corde lætítiam.
Ut tuam vero dispensatiónem impléret, in mortem trádidit semetípsum ac, resúrgens a mórtuis, mortem destrúxit vitámque renovávit.
Et, ut non ámplius nobismetípsis viverémus, sed sibi qui pro nobis mórtuus est atque surréxit, a te, Pater, misit Spíritum Sanctus primítias credéntibus, qui, opus suum in mundo perfíciens, omnem sanctificatiónem compléret.
Quæsumus ígitur, Dómine, ut idem Spíritus Sanctus hæc múnera sanctificáre dignétur, ut Corpus et + Sanguis fiant Dómini nostri Iesu Christi ad hoc magnum mystérium celebrándum, quod ipse nobis relíquit in foedus ætérnum.
Ipse enim, cum hora venísset ut glorificarétur a te, Pater sancte, ac dilexísset suos qui erant in mundo, in finem diléxit eos: et cenántibus illis accépit panem, benedíxit ac fregit, dedítque discípulis suis, dicens:
"Accípite et manducate ex hoc omnes: Hoc est enim Corpus meum quod pro vobis tradetur"
Símili modo accípiens cálicem, ex genímine vitis replétum, grátias egit, dedítque discípulis suis, dicens:
"Accípite et bíbite ex eo omnes: Hic est enim calix Sánguinis mei, novi et aeterni testamenti, qui pro vobis et pro multis effundétur in remissionem peccatórum. Hoc fácite in meam conmemoratiónem."
Mystérium fídei.
Mortem tuam annuntiámus, Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.
vel
Quotiescúmque manducámus panem hunc et cálicem bíbimus, mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.
vel
Salvátor mundi, salva nos, qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.
Unde et nos, Dómine, redemptiónis nostræ memoriále nunc celebrántes, mortem Christi eiúsque descénsum ad ínferos recólimus, eius resurrectiónem et ascensiónem ad tuam déxteram profitémur, et, exspectántes ipsíus advéntum in glória, offérimus tibi eius Corpus et Sánguinem, sacrifícium tibi acceptábile et toti mundo salutáre.
Réspice, Dómine, in Hóstiam, quam Ecclésiæ tuæ ipse parásti, et concéde benígnus ómnibus qui ex hoc uno pane participábunt et cálice, ut, in unum corpus a Sancto Spíritu congregáti, in Christo hóstia viva perficiántur, ad laudem glóriae tuæ.
Nunc ergo, Dómine, ómnium recordáre, pro quibus tibi hanc oblatiónem offérimus: in primis fámuli tui, Papæ nostri N., Epíscopi nostri N., et Episcopórum órdinis univérsi, sed et totíus cleri, et offeréntium, et circumstántium, et cuncti pópuli tui, et ómnium defunctórum, quorum fidem tu solus cognovísti.
Nobis ómnibus, fíliis tuis, clemens Pater, concéde, ut cæléstem hereditátem cónsequi valeámus cum beáta Vírgine, Dei Genetríce, María, Sponso, cum Apóstolis et Sanctis tuis in regno tuo, ubi cum univérsa creatúra, a corruptióne peccáti et mortis liberáta, te glorificémus per Christum Dóminum nostrum, per quem mundo bona cuncta largíris.
Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti, in unitáte Spíritus Sancti, omnis honor et glória per ómnia sæcula sæculórum.